Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Caracallus

Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Sed haec puer. egressus vero pueritiam seu patris monitis seu calliditate ingenii sive quod se Alexandro Magno Macedoni aequandum putabat, restrictior, gravior, vultu etiam truculentior factus est, prorsus ut eum quem puerum scierant multi esse non crederent.

Alexandrum Magnum eiusque gesta in ore semper habuit. Tiberium et Sullam in conventu plerumque

laudavit, patre superbior fuit; fratrem magna eius humilitate despexit,

Post patris mortem in Castra Praetoria pergens apud milites conquestus est circumveniri se fratris insidiis, [1] [2] [3] [4] atque ita fratrem in Palatio fecit occidi, eius corpus

statim cremari praecepit, dixit praeterea in Castris fratrem sibi venenum parasse, matri eum inreverentem fuisse; egitque publice iis gratias qui eum occiderunt.

addidit denique his quasi [5] fidelioribus erga se stipendium.

pars militum apud Albam Getam occisum aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus [6] se fidem promisisse liberis Severi, duobus servare debere.

clausisque portis diu imperator non admissus nisi delenitis animis, non solum querellis de Geta et criminationibus editis sed inormitate stipendii militibus, ut solet, placatis, atque inde Romam rediit.

tunc sub veste senatoria loricam habens cum armatis militibus Curiam ingressus est. hos in medio inter subsellia duplici ordine conlocavit et sic verba fecit.

questus est de fratris insidiis involute et incondite ad

illius accusationem, sui vero excusationem. [7] quod quidem nec senatus libenter accepit, cum ille dixisset fratri se omnia permisisse, fratrem ab insidiis liberasse, et illum tamen sibi gravissimas insidias fecisse nec

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation