Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Chapter 1§ 1 Chapter 2§ 2 Chapter 3§ 3 Chapter 4§ 4
Cornelius Nepos · Thrasybulus

Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Hic enim cum Phylen confugisset, quod est castellum in Attica munitissimum, non plus habuit secum triginta de suis. hoc initium fuit salutis Atticorum, hoc robur libertatis clarissimae civitatis.

neque vero hic non contemptus est primo a tyrannis atque eius solitudo. quae quidem res et [illis] contemnentibus perniciei et [huic] despecto saluti fuit: etenim illos segnes ad persequendum, hos autem tempore ad comparandum dato fecit robustiores.

quo magis praeceptum illud omnium in animis esse debet, nihil in bello oportere contemni, neque sine causa dicitur matrem timidi flere non solere.

neque tamen pro opinione Thrasybuli auctae sunt opes: nam iam [tum] illis temporibus fortius boni pro libertate loquebantur quam pugnabant.

hinc in Piraeum transiit Munichiamque munivit. hanc bis tyranni oppugnare sunt adorti, ab eaque turpiter repulsi protinus in urbem armis impedimentisque amissis refugerunt.

usus est Thrasybulus non minus prudentia quam fortitudine. nam cedentes violari vetuit (cives enim civibus parcere aequum censebat), neque quisquam est vulneratus nisi qui prior impugnare voluit. neminem iacentem veste spoliavit, nil attigit nisi arma, quorum indigebat, quaeque ad victum pertinebant.

in secundo proelio cecidit Critias, dux tyrannorum, cum quidem adversus Thrasybulum fortissime pugnaret.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation