Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Chapter 1§ 1 Chapter 2§ 2 Chapter 3§ 3 Chapter 4§ 4
Cornelius Nepos · Cimon

Chapter 4

Text kindly provided by Perseus

Hunc Athenienses non solum in bello, sed etiam in pace diu desideraverunt. fuit enim tanta liberalitate, cum compluribus locis praedia hortosque haberet, ut numquam in eis custodem posuerit fructus servandi gratia, ne quis impediretur, quominus eis rebus quibus quisque vellet frueretur.

semper eum pedisequi cum nummis sunt secuti, ut, si quis opis eius indigeret, haberet quod statim daret, ne differendo videretur negare. saepe, cum aliquem offensum fortunae videret minus bene vestitum, suum amiculum dedit.

cottidie sic cena ei coquebatur, ut, quos invocatos vidisset in foro, omnes ad se vocaret, quod facere nullo die praetermittebat. nulli fides eius, nulli opera, nulli res familiaris defuit: multos locupletavit, complures pauperes [mortuos], qui unde efferrentur non reliquissent, suo sumptu extulit.

sic se gerendo minime est mirandum, si et vita eius fuit secura et mors acerba.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation