Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Q. Roscio Comoedo

Chapter 14

Text kindly provided by Perseus

Paulo ante quaerebam, id quod vehementer ad rem pertinebat, qua de causa Flavius, cum de tota lite faceret pactionem, neque satis acciperet a Roscio neque iudicio absolveretur a Fannio; nunc vero, id quod mirum et incredibile est, requiro: Quam ob rem, cum de tota re decidisset cum Roscio, HS ccciↄↄↄ separatim Fannio dissolvit? Hoc loco, Saturi, quid pares respondere scire cupio; utrum omnino Fannium a Flavio HS ccciↄↄↄ non abstulisse an alio nomine et alia de causa abstulisse.

Si alia de causa, quae ratio tibi cum eo intercesserat? Nulla. Addictus erat tibi? Non. Frustra tempus contero. “Omnino,” inquit, “HS ccciↄↄↄ a Flavio non abstulit neque Panurgi nomine neque cuiusquam.” Si planum facio post hanc recentem stipulationem Rosci HS ccciↄↄↄ a Flavio te abstulisse, numquid causae est quin ab iudicio abeas turpissime victus? Quo teste igitur hoc planum faciam?

Venerat, ut opinor, haec res in iudicium. Certe. Quis erat petitor? Fannius. Quis reus? Flavius. Quis iudex? Cluvius. Ex his unus mihi testis est producendus qui pecuniam datam dicat. Quis est ex his gravissimus? Sine controversia qui omnium iudicio comprobatus est iudex. Quem igitur ex his tribus a me testem exspectabis? petitorem? Fannius est; contra se numquam testimonium dicet. Reum? Flavius est. Is iam pridem est mortuus; si viveret, verba eius audiretis. Iudicem? Cluvius est. Quid is dicit? HS ccciↄↄↄ Panurgi nomine Flavium Fannio dissolvisse. Quem tu si ex censu spectas, eques Romanus est, si ex vita, homo clarissimus est, si ex fide, iudicem sumpsisti, si ex veritate, id quod scire potuit et debuit dixit.

Nega, nega nunc equiti Romano, homini honesto, iudici tuo credi oportere! Circumspicit, aestuat, negat nos Cluvi testimonium recitaturos. Recitabimus. Erras; inani et tenui spe te consolaris. Recita testimonium T. Manili et C. Lusci Ocreae, duorum senatorum, hominum ornatissimorum qui ex Cluvio audierunt. “Testimonium T. Manili et C. Lvsci Ocreae.” Vtrum dicis Luscio et Manilio, an etiam Cluvio non esse credendum? Planius atque apertius dicam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation