Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Rabirio Perduellionis Reo

Chapter 12

Text kindly provided by Perseus

[1] [gap]aret. Itaque non senatus in ea causa cognoscenda me agente diligentior aut inclementior fuit quam vos universi, cum orbis terrae distributionem atque illum ipsum agrum Campanum animis, manibus, vocibus repudiavistis.

Idem ego quod is qui auctor huius iudicii est clamo, praedico, denuntio. Nullus est reliquus rex, nulla gens, nulla natio quam pertimescatis; nullum adventicium, nullum extraneum malum est quod insinuare in hanc rem publicam possit. Si immortalem hanc civitatem esse voltis, si aeternum hoc imperium, si gloriam sempiternam manere, nobis a nostris cupiditatibus, a turbulentis hominibus atque novarum rerum cupidis, ab intestinis malis, a domesticis consiliis est cavendum.

Hisce autem malis magnum praesidium vobis maiores vestri reliquerunt, vocem illam consulis: “qui rem publicam salvam esse vellent.” Huic voci favete, Quirites, neque vestro iudicio abstuleritis mihi [gap] neque eripueritis rei publicae spem libertatis, spem salutis, spem dignitatis.

Quid facerem, si T. Labienus caedem civium fecisset ut L. Saturninus, si carcerem refregisset, si Capitolium cum armatis occupavisset? Facerem idem quod C. Marius fecit, ad senatum referrem, vos ad rem publicam defendendam cohortarer, armatus ipse vobiscum armato obsisterem. Nunc quoniam armorum suspicio nulla est, tela non video, non vis, non caedes, non Capitoli atque arcis obsessio est, sed accusatio perniciosa, iudicium acerbum, res tota a tribuno pl. suscepta contra rem publicam, non vos ad arma vocandos esse, verum ad suffragia cohortandos contra oppugnationem vestrae maiestatis putavi. Itaque nunc vos omnis oro atque obtestor hortorque. Non ita mos est, consulem es [gap]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation