Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Quinctio

Chapter 27

Text kindly provided by Perseus

Omnia sunt, C. Aquili, eius modi quivis ut perspicere possit in hac causa improbitatem et gratiam cum inopia et veritate contendere. Praetor te quem ad modum possidere iussit? Opinor, ex edicto. Sponsio quae in verba facta est? “si ex edicto praetoris bona P. Quincti possessa non sunt.” Redeamus ad edictum. Id quidem quem ad modum iubet possidere? Numquid est causae, C. Aquili, quin, si longe aliter possedit quam praetor edixit, iste ex edicto non possederit, ego sponsione vicerim? Nihil, opinor. Cognoscamus edictum. “qui ex edicto meo in possessionem venerint.” De te loquitur, Naevi, quem ad modum tu putas; ais enim te ex edicto venisse; tibi quid facias definit, te instituit, tibi praecepta dat. “eos ita videtur in possessione esse oportere.” Quo modo? “quod ibidem recte custodire poterunt, id ibidem custodiant; quod non poterunt, id auferre et abducere licebit.” Quid tum? “dominum”, inquit, “invitum detrudere non placet”. Eum ipsum qui fraudandi causa latitet, eum ipsum quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum qui cum omnibus creditoribus suis male agat, invitum de praedio detrudi vetat.

Proficiscenti tibi in possessionem praetor ipse, Sex. Naevi, palam dicit: “ita possideto ut tecum simul possideat Quinctius, ita possideto ut Quinctio vis ne adferatur.” Quid? tu id quem ad modum observas? Mitto illud dicere, eum qui non latitaret, cui Romae domus, uxor, liberi, procurator esset, eum qui tibi vadimonium non deseruisset; haec omnia mitto; illud dico, dominum expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus adlatas esse ante suos Lares familiaris; hoc dico [gap]

Si qui unum aliquem fundum quavis ratione possideat, ipsum autem dominum patiatur cetera praedia tenere, is, ut opinor, praedium non bona videatur alterius possidere [gap] Quid est possidere? Nimirum in possessione esse earum rerum quae possunt eo tempore possideri [gap] Cum domus erat Romae, servi, in ipsa Gallia privata P. Quincti praedia, quae numquam ausus es possidere; [gap] Quod si bona P. Quincti possideres, possidere omnia eo iure deberes. (Iul. Severian. 16)

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation