Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · In Pisonem

Chapter 33

Text kindly provided by Perseus

Equidem dicam ex animo, patres conscripti, quod sentio, et quod vobis audientibus saepe iam dixi. Si mihi numquam amicus C. Caesar fuisset, si semper iratus, si semper aspernaretur amicitiam meam seque mihi implacabilem inexpiabilemque praeberet, tamen ei, cum tantas res gessisset gereretque cotidie, non amicus esse non possem; cuius ego imperium, non Alpium vallum contra ascensum transgressionemque Gallorum, non Rheni fossam gurgitibus illis redundantem Germanorum immanissimis gentibus obicio et oppono;

perfecit ille ut, si montes resedissent, amnes exaruissent, non naturae praesidio sed victoria sua rebusque gestis Italiam munitam haberemus. Sed cum me expetat, diligat, omni laude dignum putet, tu me a tuis inimicitiis ad simultatem veterem vocabis, sic tuis sceleribus rei publicae praeterita fata refricabis? Quod quidem tu, qui bene nosses coniunctionem meam et Caesaris, eludebas, cum a me trementibus omnino labris, sed tamen cur tibi nomen non deferrem requirebas. Quamquam, quod ad me attinet, numquam istam imminuam curam infitiando tibi, tamen est mihi considerandum quantum illi tantis rei publicae negotiis tantoque bello impedito ego homo amicissimus sollicitudinis atque oneris imponam. Nec despero tamen, quamquam languet iuventus nec perinde atque debebat in laudis et gloriae cupiditate versatur, futuros aliquos qui abiectum hoc cadaver consularibus spoliis nudare non nolint, praesertim tam adflicto, tam inopi, tam infirmo, tam enervato reo, qui te ita gesseris ut timeres ne indignus beneficio videreris, nisi eius a quo missus eras simillimus exstitisses.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation