M. Tullii Ciceronis de fato liber.
Argumentum.
Hoc libro M. Tullius exponit sermonem a se habitum cum A. Hirtio consule designato a. u. c. 710, a. ante Chr. nat. 44 post C. Caesaris interitum in Puteolano de fato, ut is liber quasi supplementum esset trium librorum de natura deorum et duorum librorum de divinatione (conf. de divin. II cap. 1 § 3), et hac disputatione contra Posidonium suscepta, cuius ipsum principium amissum est, docere conatur, si fati nullum esset nomen, nulla natura et vis, si forte, temere, casu aut pleraque fierent aut omnia, non aliter ac nunc omnia eventura, nihil igitur attinere inculcare fatum, quo sublato ratio rerum omnium ad naturam fortunamve referretur (cap. 1–3 § 1–6). Deinde sequitur disputatio cum Chrysippo de contagione rerum et de naturae coniunctione, quam συμπάθειαν vocant; qua Cicero docet effici, ut alii ad alia propensiores sint ob causas naturales et rerum antecessiones, non ut voluntatum nostrarum atque appetitionum tales sint causae (cap. 4–8 § 7–16). Iam ad Diodori περὶ δυνατῶν sententiam se vertit nihil posse fieri censentis, nisi quod verum aut sit aut futurum sit (cap. 9 § 17–20). Tum ad Chrysippum pergit ita ratiocinantem: si sit motus sine causa, non omnem enuntiationem aut veram aut falsam fore; nam, quod non habeat causas efficientes, id nec verum nec falsum fore; motum igitur sine causa nullum esse, quo posito rerum antecessionibus fieri omnia; id si ita sit, fato fieri omnia. Ad haec Cicero concedit quidem motum nullum sine causa esse, neque vero, quaecumque fiant, fieri omnia causis antecedentibus; voluntatis enim nostrae non esse causas externas et antecedentes (cap. 10–12 § 21–29). Hic disserit etiam de ignava ratione, id est de ἀργῷ λόγῳ, qua admissa omnem e vita tolli actionem liberam docet Chrysippi et Carneadi rationes sequens (cap. 13–16 § 30–38). Denique cum duae fuissent veterum philosophorum sententiae, una eorum, qui censerent omnia ita fato fieri, ut fatum vim necessitatis adferret, altera eorum, qui sine ullo fato esse animorum motus voluntarios putarent, Chrysippum ait medium ferire voluisse, sed tamen magis ad eorum accedere sententiam, qui necessitate motus animos liberos esse arbitrentur (cap. 17–19 § 39–45). Utcumque se res habeat, hoc certe modo ad hanc causam disceptandam non ab atomis errantibus et de via declinantibus Epicurio more praesidium petendum videri (cap. 20 § 46–48).[gap] quia pertinet ad mores, quod ἦθος illi vocant, nos eam partem philosophiae de moribus appellare solemus, sed decet augentem linguam Latinam nominare moralem; explicandaque vis est ratioque enuntiationum, quae Graeci ἀξιώματα vocant; quae de re futura cum aliquid dicunt deque eo, quod possit fieri aut non possit, quam vim habeant, obscura quaestio est, quam περὶ δυνατῶν philosophi appellant, totaque est λογική, quam rationem disserendi voco. Quod autem in aliis libris feci, qui sunt de natura deorum, itemque in iis, quos de divinatione edidi, ut in utramque partem perpetua explicaretur oratio, quo facilius id a quoque probaretur, quod cuique maxime probabile videretur, id in hac disputatione de fato casus quidam ne facerem inpedivit.
Nam cum essem in Puteolano Hirtiusque noster, consul designatus, isdem in locis, vir nobis amicissimus et his studiis, in quibus nos a pueritia viximus, deditus, multum una eramus, maxime nos quidem exquirentes ea consilia, quae ad pacem et ad concordiam civium pertinerent. Cum enim omnes post interitum Caesaris novarum perturbationum causae quaeri viderentur iisque esse occurrendum putaremus, omnis fere nostra in his deliberationibus consumebatur oratio, idque et saepe alias et quodam liberiore, quam solebat, et magis vacuo ab interventoribus die, cum ad me ille venisset, primo ea, quae erant cotidiana et quasi legitima nobis, de pace et de otio.