Denique, Quirites, quoniam me quattuor omnino hominum genera violarunt, unum eorum qui odio rei publicae, quod eam ipsis invitis[1] conservaram, inimicissimi mihi fuerunt, alterum, qui per simulationem amicitiae nefarie me[2] prodiderunt, tertium, qui cum propter inertiam suam eadem adsequi non possent, inviderunt laudi et dignitati meae, quartum, qui cum custodes rei publicae esse deberent[3], salutem meam, statum civitatis, dignitatem eius imperi quod erat penes ipsos vendiderunt: sic ulciscar facinora singula[4], quem ad modum a quibusque sum provocatus, malos civis rem publicam bene gerendo[5], perfidos amicos nihil credendo atque omnia cavendo, invidos virtuti et gloriae serviendo, mercatores provinciarum revocando domum atque ab iis[6] provinciarum rationem repetendo[7].
Quamquam mihi, Quirites[8], maiori[9] curae est quem ad modum vobis, qui de me estis optime meriti, gratiam referam quam quem ad modum inimicorum iniurias crudelitatemque persequar. Etenim ulciscendae iniuriae facilior ratio est quam benefici remunerandi, propterea quod superiorem esse contra improbos minus est negoti quam bonis exaequari. Tum etiam ne tam necessarium quidem est male meritis quam optime meritis referre quod debeas.
Odium vel precibus mitigari potest vel temporibus rei publicae communique utilitate deponi vel difficultate ulciscendi contineri[10] vel vetustate sedari; bene meritos ne[11] colas, nec exorari fas est, neque id rei publicae remittere[12] utique[13] necesse est; neque est excusatio difficultatis, neque aequum est tempore et die memoriam benefici definire. Postremo qui in ulciscendo remissior fuit, in eo consilium aperte laudatur[14]; at gravissime vituperatur qui in tantis beneficiis quanta vos in me contulistis remunerandis est tardior, neque solum ingratus, quod ipsum grave est, verum etiam impius appelletur necesse est. Atque in officio persolvendo dissimilis est ratio pecuniae debitae[15], propterea quod pecuniam qui retinet non dissolvit[16], qui reddidit non habet: gratiam et qui rettulit habet, et qui habet dissolvit.