Ab Jove Mūsārum prīmōrdia: semper in ōre
plūrimus ille hominum est, quī compita nūmine magnō,
conciliumque virum complet, pelagusque profundum,
et pelagī portūs. Fruimur Jove et ūtimur omnēs.
Nōs genus illīus; nōbīs ille ōmine laetō
dextera praesignat, populumque labōribus urget,
cōnsulat ut vītae: quandō sit terra ligōnī
aptior aut būbus monet, et quō tempore pār sit
aut serere, aut septās lymphīs adspergere plantās.
Ipse etiam in magnō dēfīxit lūmina mundō,
ōrdine quaeque suō, atque in tōtum prōvidus annum
astra dedit, quae nōs moneant, quā quaelibet hōrā
apta gerī, certā nāscantur ut omnia lēge.
Īdem ergō prīmus plācātur, et ultimus īdem.
Magne pater, magnum mortālibus incrēmentum,
prōgeniēs prior, et dulcēs ante omnia Mūsae,
cūnctī ūnā salvēte mihi, et dum sīdera cantō,
sī jūs fāsque sinunt, longum dēdūcite carmen.
Caetera lābuntur celerī caelestia mōtū,
cum caelōque simul noctēsque diēsque feruntur:
[axis at immōtus numquam vestīgia mūtat;
sed tenet aequālī lībrātās pondere terrās;
quem circum magnō sē volvit turbine caelum:]
extrēmusque adeō duplicī dē cardine vertex
dīcitur esse polus, [quōrum hic nōn cernitur, ille
ad Boream, Ōceanī supera ad cōnfīnia tendit.
Quem cingunt Ursae celebrēs cognōmine Plaustrī],
quās nostrī Septem solitī vocāre Triōnēs.
[Alterius caput alterius flammantia terga
adspicit, inque vicem prōnās rapit orbis in ipsōs
conversās humerōs. Crētā, sī crēdere fās est,
Ad caelī nitidās arcēs vēnēre relictā.
Jūpiter hoc voluit, quem sub bene olentibus herbīs
lūdentem Dictī grātō posuēre sub antrō,
Īdaeum ad montem, tōtumque aluēre per annum,
Sāturnum fallunt dum Dictaeī Corybantēs.]
Ex hīs altera apud Grāiōs Cynosūra vocātur;
altera dīcitur esse Helicē, [quae mōnstrat Achīvīs
in pelagō nāvis quō sit vertenda, sed illa]
hāc fīdunt duce nocturnā Phoenīces in altō.
Sed prior illa magis stēllīs distīncta refulget,
et lātē prīmā cōnfestim ā nocte vidētur.
Haec vērō parva est; sed nautīs ūsus in hāc est:
nam cursū interiōre brevī convertitur orbe,
[signaque Sicloniīs mōnstrat certissima nautīs.]
Hās inter, velutī rapidō cum gurgite flūmen,
torvu' Dracō serpit subter, superāque revolvēns
sēsē, cōnficiēnsque sinūs ē corpore flexōs,
[quōs cānī tangunt immūnēs gurgitis Arctoī.
Vērum haec extrēmae circumdatur agmine caudae;
quā spīrae sinus est, involvitur altera caelō.
Nempe Helicē extrēmae circumdatur agmine caudae;
quā spīrae sinus est, caput est Cynosūridos ursae:
quae tamen usque pedes summō īlium ā vertice tangit.
Retrogradō hīc iterum cursū convertitur Anguis.]
huic nōn ūna modō caput ōrnāns stēlla relūcet;
vērum tempora sunt duplicī fulgōre notāta,
ē trucibusque oculīs duo fervida lūmina flagrant,
atque ūnō mentum radiantī sīdere lūcet;
obstīpum caput et teretī cervīce reflexum
obtūtum in caudam majōris fīgere dīcās.
[Opposita extrēmae capitis sunt dextera caudae.]
Hoc caput hic paullum sēsē, subitōque recondit,
ortus ubi atque obitus parte admiscentur in ūnā.
Adtingēns dēfessa velut moerentis imāgō
vertitur: [hanc nēmō certō tibi dīcere possit,
aut quisnam, quō sit fessus, labor attamen illam]
Engonasin vocitant, genibus quod nīxa ferātur.
[Illa petit bīnīs manibus dīversa locōrum,
atque humerōs superā tēnsīs dispenditur ulnīs,
et super ōra cavīs spīrantia nāribus ignem
Serpentis dextrae fīgit vestīgia plantae.]
Hīc illa eximiō posita est fulgōre Corōna.
[Hanc Ariadnaeum Bacchus testātus amōrem
intulit in caelum, quā Nixī terga fatīscunt.
Juxtā humerōs sertum est. Propter caput Anguitenentis,]
quem clārō perhibent Ophiūchon nōmine Grāiī,
[est caput illīus, summōque ex vertice Nixī
perfacile alterius candentia sīdera nōscēs.]
huic superā duplicēs humerōs adfixa vidētur
stēlla micāns tālī speciē, tālīque nitōre,
[fulgeat ut, plēnō quum lūmine lūna refulget.
Nōn pār est geminīs manibus vigor, et licet illīs
nec nūllus splendor, nec sit parvissima mōlēs,
attamen est tenuis dispersō lūmine fulgor.]
Hic pressū duplicī palmārum continet Anguem,
atque eō ipse manet religātus corpore tōtō;
namque virum medium Serpēns sub pectore cingit.
Ille tamen graviter nītēns vestīgia pōnit,
atque oculōs urget pedibus pectusque Nepāī.
[Hīc pressus dextrā, surgit: sed parte sinistrā
sertaque suprēmae tangunt Mīnōia mālae.
Sub spīrā quaerēs immēnsō corpore Chēlās,
quae tamen haud magnum jactant prō mōIe nitōrem.
Ipsam Helicēn sequitur nōn dispār fōrma Bubulcō,]
Arctophylax, vulgō quī dīcitur esse Boōtēs,
quod quasi tēmōne adjūnctam prae sē quatit Arcton.
[Clārus hic, et] subter praecordia fīxa vidētur
stēlla micāns radiīs, Arctūrus nōmine clārō.
[Hīc sē] sub pedibus prōfert fīnīta Boōtī
spīcum illūstre tenēns splendentī corpore Virgō.
[Sīve illī Astraeus pater est, quī dīcitur īdem
sīderibus stēllīsque pater, seu quīlibet alter,
sit fēlīx: sānē haec nārrātur fābula vulgō.
Incoluit caelō terrās Astraea relictō,
conventūsque hominum nōn dēdignāta priōrum,
sed nec fēmineōs spernēns invīsere coetūs,
Letī expers, generī mortālī mixta resēdit,
nōmine Jūstitiae gaudēns; senibusque coāctīs,
sīve forō in magnō, seu lātipatente platēā,
cīvīlēs populīs dictābat sēdula lēgēs.
Nec mala līs fuerat, necdum discordia nōta,
nec fera sēditiō furiārat mōbile vulgus,
saeva nec audācēs fuerant freta pressa carīnās:
sed būbus tractō sulcantēs vōmere terrās,]
mālēbant tenuī contentī vīvere cultū,
[sufficiente Deā jūstīs plēnō omnia cornū.
Haec manet, in sānctīs dum gēns manet aurea terrīs.
Sed nōn argentī nimis est laetāta metallō;
mōribus at versīs, prior est quoque versa voluntās,
rāraque pejōrī jūnxit sua nūmina gentī.
Sōla sed ex raucīs dēscendēns montibus ībat
sub noctem, nūllī tenerīs blandīta loquēlīs.
Sed simul ac magnās hominum vēnisset ad urbēs,
improba terrificīs sīc ulta est crīmina verbīs:
“Nōn ego mē dignor posthāc mōnstrāre videndam,
dēgener ō prīmae prōlēs nunc altera prōlis,
dēgenerēs iterumque iterumque habitūra nepōtēs.
Tunc fera bella hominum generī, caedēsque nefandae
impendent, culpamque comes sua poena sequētur”.
Sīc ait, et populōs intenta etiam ōra tenentēs
linquit et ad montēs silvārumque āvia tendit.
Haec aetās vītam līquit, subolemque relīquit.]
Ferrea tum vērō prōlēs exorta repente est,
ausaque fūnestum prīma est fabricārier ēnsem,
et gustāre manū victum domitumque juvencum.
[Tunc mortāle exōsa genus Dea in alta volāvit,]
et Jovis in rēgnō, caelīque in parte resēdit;
[illūstrem sortīta locum, quā nocte serēnā
Virgō cōnspicuō fulget vīcīna Boōtae.
huic humerōs superā duplicēs convertitur, ālam
ad dextram, Grāiō Protrygētēr nōmine dicta,
stēlla micāns, tālī speciē, talīque nitōre,
quālis et immēnsae sub caudā volvitur Arctī.
Illa quidem flagrāns; sed et huic flagrantia plūra
sīdera, quae parvō poteris reperīre labōre.
Quīn etiam ante pedēs magnō fulgōre notāta
stēlla nitet: dehinc prīma humerōs subit, altera lumbōs].
Tertia sub caudam ad genus ipsum lūmina pandit.
[Caetera sed certō passim sine nōmine fulgent.]
At nātōs Geminōs invīsēs sub caput Arctī:
subjectus mediae est Cancer, pedibusque tenētur
magnu' Leō, tremulam quatiēns ē corpore flammam.
[Explicat hic summōs ārdōrēs sēmita Phoebī:
tunc nūllae adpārent per culta novālia spīcae;
prīncipiōque adeō sōlis per caerula caelī]
hōc mōtū radiantis, Etēsiae in vada pontī
[prōcumbunt glomerātī, et longō flāmine spīrant.
Tunc mihi nōn rēmī placeat ratī indiga, vērum
Larga satis, rēctōque ad ventī commoda clāvō.
Sī cupis Aurīgam atque Aurīgae nōscere stellās,
ūllaque fāma tuās Caprae pervēnit ad aurēs,
Haedōrumque simul, quōrum duo lūmina cernunt
saepe per īrātum jactāta cadāvera pontum:
Aurīgam inveniēs ingentem: corpore tōtō]
sub laevā Geminōrum obductus parte ferētur.
Adversum caput huic Helicae truculenta tuētur.
At Capra laevum humerum clāra obtinet: [illa putātur
ūbera adhūc parvō lactenda dedisse Tonantī;
hanc Jovis Ōleniam capram dīxēre ministrī.]
Vērum haec est magnō atque illūstrī praedita signō.
Contrā Haedī exiguum jaciunt mortālibus ignem
[Aurīgae in manibus: cujus vestīgia servāns]
corniger est validō connīxus corpore Taurus,
[quem nōn difficilī ratiōne agnōscere possīs.
Namque illum exōrnant externī haud indiga signī
sīdera, quae vīvum caput ollī utrimque figūrant,
inclyta per tōtam spargentia lūmina frontem.]
Hās Graecī stēllās Hyadas vocitāre suērunt.
[Sed pēs Aurīgae dexter, cornūque sinistrum
Taurī ūnō igne micant, pariterque feruntur uterque.
At prior Aurīgā lātum petit Ōceanum bōs,
quum tamen ē placidīs surgant simul aequoris undīs.
Quīn etiam Īasidae domus antīquissima Cēpheī
aerumnīs est nōta suīs, quam Jūpiter, auctor
prōgeniī, subitō praeclārīs intulit astrīs.]
Namque ipsum ad tergum Cynosūrae vertitur Arctī
[Īasidēs, pānsīs distendēns brāchia palmīs;
tantaque ab extrēmā caudā disterminat Arctī
rēgula utrumque pedem, quantā pēs ā pede distat.
Quod sī ā Cēphaeō paulum tua lūmina balteō
dimoveās, versus saevī agmina prīma Dracōnis,
hīc erit, haud plēnā poteris quam cernere lūnā,]
obscūrā speciē stēllārum Cassiepēa.
[Nam nōn crēbrae illī stēllae, neque sīdera jūncta
ēgregium ex variīs compōnunt ignibus ignem:
sed quālī portās firmātās objice clāvī
obclūdit vectis biforī vīs obdita valvae,
tālia et hanc etiam prīvē disposta figūrant
sīdera; et ipsa adeō passīs distenditur ulnīs,
nōn secus ac sortem nātae miserētur inīquam.]
Hanc namque illūstrī versātur corpore propter
Andromeda, aufugiēns cōnspectum maesta parentis:
[quam nōn sollicitus noctū labor inquīrendī;
tam clārum caput est, tam magnō sīdere flagrant
ambō humerī, summīque pedēs, vestēsque fluentēs.
Haec etiam in variās distendit brāchia partēs,
utque prius, sīc nunc in magnō vincula mundō
nōn relevant dūrō dēfessās pondere palmās.]
huic Equus ille jubam quatiēns fulgōre micantī
summum contingit caput alvō, stēllaque jungēns
ūna tenet duplicēs commūnī lūmine fōrmās,
aeternum ex astrīs cupiēns connectere nōdum.
[Sed latus atque armōs dēpingunt terna caballī,
aequālī ā sēsē spatiō quae sīdera distant,
eximiō fulgōre, quibus pār nec caput altum,
nec longa est cervīx: flagrantis at ultima mālae
quatuor hīs aliīs nōn cēdat stēlla nitōre,
fulgentēs inter stēllās media ipsa refulgēns.
Nōn equidem hic quadrupēs, vērum mediā tenus alvō
cōnspicuus prōfert sonipēs venerābilis ōra.
Hunc fāma est ōlim propter juga summa Helicōnis
Hippocrēnaeum nōbīs dōnāsse liquōrem.
Tunc nōndum Āoniī maduēre virentia montis
fēcundō latice: ut generōsī prīma caballī
ungula humum feriit, simul ingēns prōsiliīt fōns,
unde caballīnum prīmī vocitāre bubulcī.
Ille quidem stillāns ē saxīs irrigat agrōs,
Thespia terra, tuōs; sed Equus, prō mūnere tantō,
exōrnat magnī penetrālia lūcida caelī.]
Exin contortīs Ariēs cum cornibus haeret.
[Ille quidem aeternum longōs agitātus in orbēs
sēgnior haud currit signō Cynosūridos Arctī,
languidus obscūrusque tamen, ceu lūna retundat
flammae aciem, Andromedae sē propter cingula volvit.]
Cōminus hanc subter possīs cognōscere fultum:
nam caelī mediam partem terit, ut prius illae
Chēlae, tum pectus quā cernitur Ōrīōnis.
Et prope cōnspiciēs parvum, sub pectore clārō
Andromedae, signum, Deltōton dīcere Grāiī
quod solitī, similī quia fōrmā lītera clāret.
huic spatiō ductum similī latus exstat utrumque;
at nōn tertia pars lateris; namque est minor illīs,
sed stēllīs longē dēnsīs praeclāra relūcet.
Īnferior paullō est Ariēs, et flāmen ad Austī
inclīnātior, atque etiam vehementius illō
Piscēs, quōrum alter paullum praelābitur ante,
et magis horrisonīs Aquilōnis tangitur ālīs.
Atque hōrum ē caudīs duplicēs velut aere catēnae,
discessūque diū versae per lūmina serpunt,
Atque ūnā tandem in stēllā commūniter haerent,
quam Veterēs solitī caelestem dīcere Nōdum.
Andromedae laevō ex humerō sī quaerere pergēs,
adpositum superā poteris cognōscere Piscem:
ē pedibus nātum summō Jove Persea vīsēs,
quōs humerīs retinet dēfīxō corpore Perseus,
quum summā ab regiōne Aquilōnis flāmina pulsant.
Hic dextram ad sēdēs intendit Cassiepēae,
dīversōsque pedēs, vīnctōs tālāribus aptīs,
pulverulentus utī dē terrā ēlāpsu' repente,
in caelum vector magnō sub culmine portat.
At propter laevum genus omnī ex parte locātās
parvās Vergiliās tenuī cum lūce vidēbis.
Hae septem vulgō perhibentur mōre vetustō
stēllae, cernuntur vērō sex undique parvae.
At nōn interiisse putārī convenit ūnam;
sed frūstrā temere ā vulgō ratiōne sine ūllā
septem dīcier, ut veterēs statuēre poētae,
aeternō cūnctās aevō quī nōmine dignant:
Alcyonē, Meropēque, Celaenō, Tāygetēque,
Ēlectrā, Steropēque, simul sānctissima Māia.
Hae tenuēs parvō lābentēs lūmine lūcent:
at magnum nōmen signī, clārumque vocātur,
proptereā quod et aestātis prīmōrdia clārat,
et post, hībernī praepandēns temporis ortus,
admonet, ut mandent mortālēs sēmina terrīs.
Inde Fidēs leviter posita et convexa vidētur;
Mercurius parvīs manibus quam dīcitur ōlim
in cūnīs fabricātus in altā sēde locāsse;
quae genus ad laevum Nixī dēlāpsa resēdit,
atque inter flexum genus, et caput Ālitis haesit.
Namque est Āles avis, lātō sub tegmine caelī
quae volat, et serpēns geminīs secat āera pennīs.
Altera pars huic obscūra est, et lūminis expers:
altera nec parvīs, nec clārīs lūcibus ārdet,
sed mediocre jacit quatiēns ē corpore lūmen.
Haec dextram Cēpheī dextrō pede pellere palmam
gestit; jam vērō clīnāta est ungula vēmēns
fortis Equī propter pennātī corporis ālam.
Ipse autem lābēns utrīsque Equus ille tenētur
Piscibus; huic cervīx dextrā mulcētur Aquārī.
Sērius haec obitūs terrāī vīsit Equī vīs,
quam gelidum validō dē corpore frīgus anhēlāns
corpore sētiferō magnō Capricornus in orbe;
quem quum perpetuō vestīvit lūmine Tītān,
brūmālī flectēns contorquet tempore currum.
Hōc cave tē pontō studeās committere mēnsē:
nam nōn longinquum spatium lābēre diurnum;
nōn hīberna citō volvētur curriculō nox:
hūmida nōn sēsē vestrīs aurōra querēlīs
ōcius ostendet, clārī praenūntia sōlis.
At validīs aequor pulsābit vīribus Auster:
tum fissum tremulō quatiētur frīgore corpus.
Sed tamen annī jam lābuntur tempore tōtō,
nec cui signōrum cēdunt, neque flāmina vītant,
nec metuunt cānōs minitantī murmure flūctūs.
[At nautae, fulicae similēs, mergōque natantī,
ānxia per tōtum jactantēs lūmina pontum,
necquidquam nusquam pārentia lītora quaerunt,
dum tenuis nigrō tabula hōs distinguit ab Orcō].
Atque etiam superō, nāvī pelagōque vagātō,
mēnse, Sagittipotēns sōlis quum sustinet orbem,
[nōn multō leviōra putēs īnstāre perīcla,
ante nigrās cautus tenebrās subdūcere puppim].
Nam jam comminus exiguō lūx tempore praestō est.
Hoc signum veniēns poterunt praenōscere nautae:
nam prope praecipitante licēbit vīsere nocte,
ut sēsē ostendēns ēmergit Scorpius altē,
posteriōre trahēns flexum vī corporis Arcum.
[Sed Nepa nōn multum prior, at prior exit ab undīs.]
Jam superā cernēs Arctī caput esse minōris,
et magis ērēctum ad summum versārier orbem.
Tum sēsē Ōrīōn tōtō jam corpore condit
extrēmā prope nocte, et Cēpheus conditur altō
lumbōrum tenus, ā palmā dēpulsus ad umbrās.
Hīc, missōre vacāns, fulgēns jacet ūna Sagitta,
quam propter nītēns pennā convolvitur Āles;
et clīnāta magis paullō est Aquilōnis ad aurās.
At propter sē Aquila ārdentī cum corpore portat,
igniferum mulcēns tremebundīs aethera pennīs,
nōn nimis ingentī cum corpore, sed grave moestīs
ostendit nautīs perturbāns aequora signum.
Tum magnī curvus Capricornī cornua propter
Delphīnus jacet, haud nimiō lūstrātu' nitōre;
praeter quadruplicēs stēllās in fronte Jocātās,
quās intervāllum bīnās disterminat ūnum:
caetera pars lātā tenuī cum lūmine serpit.
Illae quae fulgent lūcēs ex ōre coruscō,
sunt inter partēs gelidās Aquilōne locātae,
atque inter spatium et laetī vestīgia sōlis.
At pars īnferior Delphīnī fūsa vidētur
inter sōlis iter, simul inter flāmina ventī,
vīribus ērumpit quā summī spīritus Austrī.
Exinde Ōrīōn, oblīquō corpore nītēns,
īnferiōra tenet truculentī corpora Taurī.
Quem quī, suspiciēns in caelum nocte serēnā,
lātē dispēnsum nōn vīderit, haud ita vērō
caetera sē spēret cognōscere signa potesse.
Namque pedes subter rutilō cum lūmine clāret
fervidus ille Canis, stēllārum lūce refulgēns.
Hunc tegit obscūrus subter praecordia venter:
nec tōtō spīrāns rabidō dē corpore flammam
aestiferōs validīs ērumpit flātibus ignēs.
Tōtus ab ōre micāns jacitur mortālibus ārdor:
[Sīrion hunc Graecī praeclārō nōmine dīcunt.]
Hic ubi sē pariter cum sōle in culmina caelī
extulit, haud patitur foliōrum tegmine frūstrā
suspēnsōs animās arbusta ōrnāta tenēre.
Nam quōrum stirpēs tellūs amplexa prehendit,
haec augēns animā, vītālī flammā mulcet.
At quōrum nequeunt rādīcēs findere terrās,
dēnūdat foliīs rāmōs et cortice truncōs.
[Tendentem occiduās etiam hunc sentīmus ad ōrās.
Caetera signandīs sunt languida sīdera membrīs.]
Hunc propter, subterque pedēs, quōs dīximus ante,
Ōrīōni' jacet levipēs Lepus. Hic fugit, ictūs
horrificōs metuēns rōstrī tremebundus acūtī:
nam Canis īnfēstō sequitur vestīgia cursū
praecīpantem agitāns, oriēns jam dēnique paullum,
curriculum numquam dēfessō corpore sēdāns.
At Canis ad caudam serpēns prōlābitur Argō,
conversam prae sē portāns cum lūmine puppim:
nōn aliae nāvēs ut in altō pōnere prōrās
ante solent, rōstrō Neptūnia prāta secantēs;
sed conversa retrō caelī sē per loca portat.
Sīcut quum coeptant tūtōs contingere portūs,
obvertunt nāvem magnō cum pondere nautae,
āversamque trahunt optāta ad lītora puppim;
sīc conversa vetus super aethera lābitur Argō;
atque usque ā prōrā ad celsum sine lūmine mālum,
ā mālō ad puppim clārā cum lūce vidētur.
Inde gubernāclum, dispersā lūmine fulgēns,
clārī posteriōra Canis vestīgia tangit.
Exin sēmōtam procul in tūtōque locātam
Andromedam tamen explōrāns fera quaerere Pistrix
pergit, et usque sitam validās Aquilōnis ad aurās
caerula vestīgat, fīnīta in partibus Austrī.
Hanc Ariēs tegit, et squammōsō corpore Piscēs,
flūminis illūstris tangentem corpore rīpās.
Namque etiam Ēridanum cernēs in parte locātum
caelī, fūnestum magnīs cum vīribus amnem,
quem lacrymīs moestae Phaethontis saepe sorōrēs
sparsērunt, lētum moerentī vōce canentēs.
Hunc Ōrīōnis sub laevā cernere plantā
Serpentem poteris; prōcēraque Vincla vidēbis,
quae retinent Piscēs, caudārum parte locāta,
flūmine mixta retrō ad Pistricis terga revertī.
Hīc ūnā stēllā nectuntur, quam jacit ex sē
Pistrīcis spīnā valida cum lūce refulgēns.
Exinde exiguae tenuī cum lūmine multae
inter Pistrīcem fūsae sparsaeque videntur
atque gubernāclum stēllae quās contegit omnēs
formīdāns ācrem morsum Lepus. Hīs neque nōmen,
nec fōrmam Veterēs certam statuisse videntur.
Nam quās sīderibus clārīs nātūra polīvit,
et variō pīnxit distinguēns lūmine fōrmās,
hās ille astrōrum cūstōs ratiōne notāvit,
signaque signāvit caelestia nōmine vērō.
Hās autem, quae sunt parvō cum lūmine fūsae,
cōnsimilī speciē stēllās, parilīque nitōre,
nōn potuit nōbīs nōtā clārāre figūrā.
Exinde, Austrālem solitī quem dīcere Piscem,
volvitur īnferior Capricornō versus ad Austrum,
Pistrīcem observāns, procul illīs Piscibus haerēns.
At prope cōnspiciēs expertēs nōminis omnēs,
inter Pistrīcem et Piscem quem dīximus Austrī,
stēllās sub pedibus sparsās radiantis Aquārī.
Propter Aquārius obscūrum dextrā rigat amnem,
exiguō quī stēllārum candōre nitēscit.
Ē multīs tamen hīs duo lātē lūmina fulgent:
ūnum sub magnīs pedibus cernētur Aquārī:
quod superest, gelidō dēlāpsum flūmine fontis,
spīniferam subter caudam Pistrīcis adhaesit;
hae tenuēs stēllae perhibentur nōmine Aquāī.
Hīc aliae volitant parvō cum lūmine clārae,
atque priōra pedum subeunt vestīgia magnī
Arcitenentis, et obscūrae sine nōmine cēdunt.
Inde Nepae cernēs propter fulgentis acūmen
Āram, quam flātū permulcet spīritus Austrī,
exiguō superum quae līmina tempore trānat:
nam procul Arctūrō est adversā parte locāta.
Arctūrō magnum spatium superā dedit, orbem
Jūpiter huic parvum īnferiōre in parte locāvit.
Haec tamen aeternō invīsēns loca curriculō nox
signa dedit nautīs, cūnctī quae nōscere possent,
commiserāns hominum metuendōs undique cāsūs.
Nam quum fulgentem cernēs, sine nūbibus ātrīs,
Āram sub mediā caelī regiōne locātam,
ā summā parte obscūrā cālīgine tēctam,
tum validīs fugitō dēvītāns vīribus Austrum:
quem sī prōspiciēns vītāveris, omnia cautē
armāmenta locāns, tūtō lābēre per undās.
Sīn gravis inciderit vehementī flāmine ventus,
perfringet celsōs dēfīxō rōbore mālōs,
ut rēs nūlla ferās possit mulcēre procellās,
nī parte ex Aquilōnis opācam pellere nūbem
coeperit, et subitīs aurīs dīdūxerit Āra.
Sīn humerōs mediō in caelō Centaurus habēbit,
ipseque caeruleā contēctus nūbe ferētur,
atque Āram tenuī cālīgāns vestiet umbrā,
ad signōrum obitum vīs est metuenda Favōnī.
Ille autem Centaurus in altā sēde locātus,
quā sēsē clārum collūcēns Scorpius īnfert,
hāc subter partem praeportāns ipse virīlem
cēdit, Equī partēs properāns subjungere Chēlīs.
Hīc dextram porgēns, quadrupēs quā vasta tenētur,
quam nēmō certō dōnāvit nōmine Grāium,
tendit, et illūstrem truculentus cēdit ad Āram.
Hīc sēsē īnfernīs dē partibus ērigit Hȳdra
praecipitī lāpsū, flexō cum corpore serpēns.
Haec caput atque oculōs torquēns ad terga Nepāī,
convexōque sinū subiēns īnferna Leōnis,
Centaurum lēnī contingit lūbrica caudā:
in mediōque sinū fulgēns Crātēra relūcet:
extrēmum nītēns plūmātō corpore Corvus
rōstrō tundit. Et hīc, Geminīs est ille sub ipsīs
ante Canis, Grāiō Procyōn quī nōmine fertur.
Haec sunt, quae vīsēns nocturnō tempore signa,
aeternumque volēns mundī cognōsecre mōtum,
lēgitimō cernēs caelum lūstrantia cursū.
Nam quae per bis sex Signōrum lābier orbem
quīnque solent stēllae, similī ratiōne notārī
nōn possunt; quia, quae faciunt vestīgia cursū,
nōn eadem semper spatiō prōtrīta feruntur.
Sīc mālunt errāre vagae per nūbila caelī,
atque suōs variō mōtū mētīrier orbēs.
Hae faciunt magnōs Ionginquī temporis annōs,
quum redeunt ad idem caelī sub tegmine signum:
quārum ego nunc nequeō tōtōs ēvolvere cursūs.
Vērum haec, quae semper certō volvuntur in orbe,
fīxa, simul magnōs ēdēmus gentibus orbēs.
Quattuor, aeternō lūstrantēs lūmine mundum,
orbēs stelligerī portantēs signa feruntur,
amplexī terram, caelī sub tegmine fultī:
ē quibus annōrum volitantia lūmina nōscēs,
quae dēnsīs distīncta licēbit cernere signīs.
Tum magnōs orbēs magnō cum lūmine lātōs,
vīnctōs inter sē, et nōdīs caelestibus aptōs,
atque parī spatiō duo cernēs esse duōbus.
Nam sī nocturnō cognōscēns tempore caelum,
quum neque cālīgāns dētersit sīdera nūbēs,
nec plēnō stēllās superāvit lūmine Lūna,
vīdistī magnum candentem serpere Circum:
lacteus hic nimiō fulgēns candōre notātur.
Hic nōn perpetuum dētexēns cōnficit orbem.
Quattuor huic similī nītentēs mōle feruntur:
sed spatiō multum superīs praestāre duōbus
dīcitur, et lātē caelī lūstrāre cavernās.
Quōrum alter tangēns Aquilōnis vertitur aurās,
ōra petēns geminōrum illūstria; tum genus ārdēns
in sēsē retinēns Aurīgae portat utrumque.
Hunc sūrā laevā Perseus humerōque sinistrō
tangit. At Andromedae dextrā dē parte tenētur;
[cui manus ad Boream, cubitus cui spectat ad Austrum].
Impōnitque pedēs duplicēs Equus; et simul Āles
pōnit avis caput, et clīnātō corpore tergum.
Anguitenēns humerīs connītitur. Illa recēdēns
Austrum cōnsequitur dēvītāns corpore Virgō.
At vērō tōtum spatium convestiet orbis
magnu' Leō, et clārō collūcēns lūmine Cancer,
in quō cōnsistēns convertit curriculum Sōl
aestīvus, mediō distinguēns corpore cursūs.
Hic tōtus medius circō disjungitur: iste
subter testārum cava tegmina, et intus et extrā
lūmen habēns: saevī sed vīs horrenda Leōnis
pectoribus validīs, atque alvō possidet orbem.
Hunc octo in partēs dīvīsum nōscere circum
sī potes, inveniēs superō convertier orbe
quīnque parī spatiō, partēs trēs esse relictās,
tempore nocturnō quās vīs īnferna frequentat.
[Ille quidem ā Boreae] Cancrō connectitur [aurīs;]
alter ab īnfernīs [contrā connītitur] Austrīs.
Distribuēns medium subter secat hic Capricornum,
atque pedēs gelidum rīvum fundentis Aquārī,
caeruleaeque feram caudam Pistrīcis, et illum
fulgentem Leporem; inde pedēs Canis, et simul amplam
Argōam retinet clārō cum lūmine Nāvem;
tergaque Centaurī, atque Nepāī portat acūmen:
inde Sagittārī dēfīxum possidet arcum.
Hunc, ā clārisonīs aurīs Aquilōnis ad Austrum
cēdēns, postrēmum tangit rota fervida Sōlis;
exinde in superās brūmālī tempore flexus
sē recipit sēdēs. huic orbī quīnque tribūtae
nocturnae partēs, superā trēs lūce dicantur.
Hōsce inter mediam partem retinēre vidētur
tantus quantus erit collūcēns lacteus orbis:
in quō autumnālī, atque iterum sōl lūmine vernō
exaequat spatium lūcis cum tempore noctis.
Hunc retinēns Ariēs sublūcet corpore tōtus,
atque genū flexō Taurus connītitur ingēns.
Ōrīōn clārō contingēns pectore fertur.
Hȳdra tenet flexū; Crātēra et Corvus adhaeret,
et paucae ē Chēlīs stēllae: simul Anguitenentis
sunt genua, et summī Jovis Āles nūntius īnstat;
propter Equus capite, et cervīcum lūmine tangit.
Hōsce aequō spatiō dējūnctōs sustinet axis,
Per mediōs summō caelī dē vertice trānāns.
Ille autem clārō quārtus cum lūmine Circus
partibus extrēmīs extrēmōs continet orbēs,
et simul ā mediō mediā dē parte secātur,
atque oblīquus in hīs nītēns cum lūmine fertur:
ut nēmō, cui sāncta manū doctissima Pallas
sollertem ipsa dedit fabricae ratiōnibus artem,
tam tornāre catē contortōs possiet Orbēs,
quam sunt in caelō dīvīnō nūmine flexī,
terram cingentēs, ōrnantēs lūmine mundum,
culmine trānsversō retinentēs sīdera fulta.
Quattuor hī mōtū cūnctī volvuntur eōdem.
Sed tantum superā terrās semper tenet ille
curriculum oblīquē implexus tribus orbibus ūnus,
quantō est dīvīsus Cancer spatiō ā Capricornō;
ac subter terrās spatium pār esse necesse est.
Et quantōs radiōs jacimus dē lūmine nostrō,
queis hunc convexum caelī contingimus orbem,
sex tantae poterunt sub eum succēdere partēs,
bīna parī spatiō caelestia signa tenentēs.
Zōdiacum hunc Graecī vocitant, nostrīque Latīnī
orbem signiferum perhibēbunt nōmine vērō:
nam gerit hic volvēns bis sex ārdentia signa.
Aestifer est pandēns ferventia sīdera Cancer.
Hunc subter fulgēns cēdit vīs torva Leōnis,
quem rutilō sequitur collūcēns corpore Virgō,
exin prōjectae clārō cum lūmine Chēlae;
ipsaque cōnsequitur lūcēns vīs magna Nepāī.
Inde Sagittipotēns dextrā flexum tenet arcum.
Post hunc ōre ferā Capricornus vādere pergit.
Hūmidus inde locī collūcet Aquārius orbī.
Exin squammiferī serpentēs lūdere Piscēs;
queis comes est Ariēs obscūrō lūmine lābēns,
īnflexōque genū prōjectō corpore Taurus,
et Geminī clārum jactantēs lūcibus ignem.
Haec Sōl aeternō convolvit lūmine lūstrāns
annua cōnficiēns vertentī tempora cursū.
Hic quantum terrīs cōnfectus pellitur orbis,
tantumdem ille patēns superā mortālibus exstat.
Sex omnī semper cēdunt lābentia nocte,
tot caelum rūrsus fulgentia signa revīsunt.
Hoc spatium trānāns caecīs nox cōnficit umbrīs,
quod superā terrās prīmā dē nocte relictum
signiferō ex orbī et signōrum ex ōrdine fultum.
Quod sī Sōlis avēs certōs cognōscere cursūs,
ortūs Signōrum nocturnō tempore vīsēs;
nam semper signum exoriēns Tītān trahit ūnum.
Sīn autem officiēns signīs mōns obstruet altus,
aut adiment lūcem caecā cālīgine nūbēs,
certās ipse notās caelī dē tegmine sūmēns,
ortūs atque obitūs omnēs cognōscere possīs.
Quae simul exsistant, cernēs; quae tempore eōdem
praecipitent obitum nocturnō tempore, nōscēs.
Nam simul ut superō sē tōtum lūmine Cancer
extulit, extemplō cēdit dēlāpsa Corōna;
et loca convīsit caudā tenus īnfera Piscis.
Dīmidiam retinet stēllīs distīncta Corōna,
partem jam supera, atque aliā dē parte repulsa est:
quam tamen īnsequitur Piscis, nec tōtus ad umbrās
tractus, sed superō contēctus corpore cēdit:
atque humerōs usque ā genibus, clārumque recondit
Anguitenēns validīs magnum ā cervīcibus Anguem.
Jam vērō Arctophylax nōn aequā parte secātur:
nam brevior clārā caelī dē parte vidētur;
amplior īnfernās dēpulsus possidet umbrās.
Quattuor hic obiēns sēcum dēdūcere signa
signiferō solet ex orbī; tum sērius ille,
quum superā sēsē satiāvit lūce, recēdit,
post mediam lābēns clārō cum corpore noctem.
Haec obscūra tenēns convertit sīdera tellūs.
At parte ex aliā clārīs cum lūcibus errat
Ōrīōn, humerīs et lātō pectore fulgēns,
et dextrā retinēns nōn cassum lūminis Ēnsem.
Sed quum dē terrīs vīs est patefacta Leōnis,
omnia, quae Cancer praeclārō dētulit ortū,
cēdunt obscūrāta; simul vīs magna Aquilāī
pellitur, ac flexō cōnsīdēns corpore Nīsus
jam superō fermē dēpulsus lūmine cēdit:
sed laevum genus, atque illūstrem linquit in altum
plantam. Tum contrā exoritur clārum caput Hȳdrae,
et Lepus et Procyōn, quī sēsē fervidus īnfert
ante Canem; inde Canis vestīgia prīma videntur.
Nōn pauca ē caelō dēpellēns signa, repente
exoritur candēns illūstrī lūmine Virgō.
Cēdit clāra Fidēs Cyllēnia, mergitur undā
Delphīnus, simul obtegitur dēpulsa Sagitta,
atque Avis ad summam caudam, prīmāsque recēdit
pinnās, et magnus pariter dēlābitur Amnis.
Hīc Equus ā capite, et longā cervīce latēscit.
Longius exoritur jam clārō corpore Serpēns;
Crātērāque tenus lūcet mortālibus Hȳdra.
Inde pedēs Canis ostendit jam posteriōrēs,
et post ipse trahit clārō cum lūmine puppim.
Īnsequitur lābēns per caelī lūmina Nāvis;
haec medium ostendit radiātō stīpite mālum;
et jamjam tōtō prōcessit corpore Virgō.
At quum prōcēdunt obscūrō corpore Chēlae,
exsistit pariter largā cum lūce Boōtēs,
cujus in adversō est Arctūrus corpore fīxus;
tōtaque jam superā fulgēns prōlābitur Argō,
Hȳdraque, quod lātē caelō dispersa tenētur,
nōndum tōta patet; nam caudam contegit umbrā.
[Anguitenēns autem renovātā lūce refulget.]
Jam dextrum genus, et decorātam lūmine sūram
ērigit ille vacāns vulgātō nōmine Nixus,
quī Fidis Arcadicae semper cōnfīnia tangit:
quem nocte exstīnctum atque exortum vīdimus ūnā
Persaepe, ut parvum trānāns gemināverit orbem.
hic genus et sūram cum Chēlīs ērigit altē:
ipse autem praeceps obscūrā nocte tenētur,
dum Nepa et Arcitenēns invīsant lūmina caelī.
Nam sēcum medium pandet Nepa; tollere vērō
in caelum tōtum exoriēns cōnābitur Arcus.
Hic tribus ēlātus cum signīs corpore tōtō
lūcet: at exoritur mediā dē parte Corōna,
caudaque Centaurī extrēmō candōre refulget.
Hīc sē jam tōtum caecās Equus abdit in umbrās,
quem rutilā fulgēns plūmā praetervolat Āles.
Occidit Andromedae clārum caput, et fera Pistrix
lābitur, horribilēs epulās fūnesta requīrēns.
Hanc contrā Cēpheus nōn cessat tendere palmās:
illa usque ad spīnam mergēns sē caerula condit.
At Cēpheus caput atque humerōs palmāsque reclīnat.
Quum vērō vīs est vehemēns exorta Nepāī,
lātē fūsa volāns [in terrās lābitur unda;
Ōrīōnque metū perculsus conditur ūnā.
Pāce hujus liceat causam explicuisse timōris,
Virgo, tuae: mihi, quaesō, vēni placāta, Diāna.
Haec fāma est hominum, haec] per terrās fāma vagātur;
ut quondam Ōrīōn manibus violāsse Diānam
dīcitur, excelsīs errāns in collibus āmēns,
quōs tenet Aegaeō dēfīxa in gurgite Chīus
brāchia cui viridī convestit tegmine vītis.
Ille ferās vēcors āmentī corde necābat,
Oenopiōnis avēns epulās ōrnāre nitentēs.
At vērō pedibus subitō perculsa Diānae
īnsula discessit, disjectaque saxa revellēns
perculit, et caecās lūstrāvit lūce lacūnās:
ē quibus ingentī exsistit cum corpore prae sē
Scorpius īnfēstus, praeportāns flēbile acūmen.
Hic validō cupidē vēnantem perculit ictū,
mortiferum in vēnās fīgēns per vulnera vīrus:
ille gravī moriēns cōnstrāvit. corpore terram.
Quārē quum magnīs sēsē Nepa lūcibus effert,
Ōrīōn fugiēns commendat corpora terrīs.
Tum vērō fugit Andromeda, et Neptūnia Pistrix
tōta latet; cēdit conversō corpore Cēpheus,
extrēmās mediō contingēns corpore terrās.
Hic caput et superās potis est dēmergere partēs;
īnfera lumbōrum numquam convestiet umbra:
nam retinent Arctae lūstrantēs lūmine sūrās.
Lābitur illa simul gnātam lacrymōsa requīrēns
Cassiepeia, neque ex caelō dēpulsa decōre
fertur: nam versō contingēns vertice prīmum
terrās, post humerīs, ēversā sēde, refertur.
Hanc illī tribuunt poenam Nērēides almae,
cum quibus, ut perhibent, ausa est contendere fōrmā.
Haec obit inclīnāta: at pars exorta Corōnae est
altera, cum caudāque omnis jam panditur Hȳdra.
At caput, et tōtum sēsē Centaurus opācīs
ēripit ē tenebrīs, linquēns vestīgia parva
antepedum contēcta: simul quum lūmina pandit:
ipse feram dextrā retinet. [Sed caetera magnī
exspectant Arcūs ortum.] Prōlābitur inde
Anguitenēns capite et manibus: prōfert simul Anguis
jam caput, et summum flexō dē corpore lūmen.
Hīc ille exoritur conversās corpore Nīsus,
alvum, crūra, humerōs, simul et praecordia lūstrāns,
et dextrā radiōs laetō cum lūmine jactāns.
Inde Sagittipotēns superās quum vīsere lūcēs
īnstitit, ēmergit Nīsī caput, et simul effert
sēsē clāra Fidēs, et prōdit corpore Cēpheus.
Fervidus ille Canis tōtō cum corpore cēdit.
Abditur Ōrīōn, obit et Lepus abditus umbrā;
īnferiōra cadunt Aurīgae lūmina lāpsū.
Inde obiēns Capricornus ab altō culmine pellit
Aurīgam, īnstantemque Capram, parvōs simul Haedōs,
et magnam antīquō dēpellit nōmine Nāvem.
Obruitur Procyōn. Ēmergunt ālite lāpsū
ē terrīs volucrēs. Exsistit clāra Sagitta.
Crūs dextrumque pedem linquēns obit īnfera Perseus
in loca; tum cēdēns ā puppī linquitur Argō.
[At postquam superum convīsit Aquārius orbem,
Austrālisque Ārae surgit sānctissima sēdēs;
sēque humerō et pedibus prīmīs Equus exserit altē.
Centaurī oppositam dēvolvit ad īnfera caudam
nox, caput, et lātōs humerōs, et pectora magna
nōn potis obscūrāre; et Hydrae, quae proxima collō est,
subdūcit spīram, rutilantiaque ōra recondit.
Caetera sed longum radiantī lūmine perstant,
nec prius ā superīs cēdunt, cum sēmiferō, ōrīs
omnia, quam surgant geminātō corpore Piscēs.
Surgit et Aegocerī vīcīnus ab aequore Piscis,
parte aliā exspectāns īnstantis sīderis ortum:
sīc humerī Andromedae, et cum lassīs inclyta palmīs
crūra bipartītō signōrum tempore surgunt.
Quum prīmum plānīs Piscēs orientur ab undīs,
Andromedēs dextrās dabitur tibi cernere partēs.
At laevās Ariēs, linquēns īnferna locōrum,
ostendit terrīs. Illō sub tempore fermē
Hesperiī servantem Āram cōnfīnia pontī,
Perseaque usque humerōs Ēōā in parte vidēbis.
Hoc dubium est, cessānsne Ariēs praecordia Perseī
adtrahat, an Taurus: Taurō simul aethera lūstrat.
Sed nōn dēsinere haec, Taurō exoriente, putārim:
nam vīcīna illīs Aurīgae sīdera fulgent,
quem tamen haud tōtum dīās in lūminis aurās
Taurus agit, Geminīs sed enim complētur in ipsīs,
sed duplicēs Haedī, et cum plantā Capra sinistrā
cum Bove sē tollunt: tunc terga immānia Pistrix
ērigit, et caelī splendentem in fornice caudam.
Occidit ipse etiam prīmā jam parte Boōtēs:
quattuor hunc lātō vix condunt sīdera pontō,
laevaque in occiduae cōnstāns subvolvitur Ursae.
Ambo pedēs, usque ad geminum genus Anguitenentis,
cēdentēs caelō, atque immēnsa sub aequora lāpsī,
surgentēs alibī poterunt mōnstrāre Gemellōs.
Jam laterī Pistrix nūllī vīcīna vidētur,
mox vīsenda tamen, quum jam Fluviī agmina prīma
in mediō venient nautae cernenda profundō,
quī signum exspectāns magnum manet Ōrīōna:
nempe iter ut ratis, et noctis mēnsūra patēscat,
quālia plūra hominum generī Dī signa dedērunt.]