Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Boethius · De Trinitate

Praefatio

Text kindly provided by Perseus

de trinitate

Anicii Manlii Severini Boethii V.C. et inl. excons. ord. patricii incipit liber quomodo trinitas unus deus ac non tres dii ad Q. Aurelium Memmium Symmachum V. C. et inl. excons. ord. atque patricium socerum

Investigatam diutissime quaestionem, quantum nostrae mentis igniculum lux diuina dignata est, formatam rationibus litterisque mandatam offerendam uobis communicandamque curaui tam uestri cupidus iudicii quam nostri studiosus inuenti. Qua in re quid mihi sit animi quotiens stilo cogitata commendo, tum ex ipsa materiae difficultate tum ex eo quod raris id est uobis tantum conloquor, intellegi potest. Neque enim famae iactatione et inanibus uulgi clamoribus excitamur; sed si quis est fructus exterior, hic non potest aliam nisi materiae similem sperare sententiam. Quocumque igitur a uobis deieci oculos, partim ignaua segnities partim callidus liuor occurrit, ut contumeliam uideatur diuinis tractatibus inrogare qui talibus hominum monstris non agnoscenda haec potius quam proculcanda proiecerit. Idcirco stilum breuitate contrario et ex intimis sumpta philosophiae disciplinis nouorum uerborum significationibus uelo, ut haec mihi tantum uobisque, si quando ad ea conuertitis oculos, conloquantur, ceteros uero ita submouimus, ut qui capere intellectu nequiuerint ad ea etiam legenda uideantur indigni. Sane 1 tantum a nobis quaeri oportet quantum humanae rationis intuitus ad diuinitatis ualet celsa conscendere. Nam ceteris quoque artibus idem quasi quidam finis est constitutus, quousque potest uia rationis accedere. Neque enim medicina aegris semper affert salutem; sed nulla erit culpa medentis, si nihil eorum quae fieri oportebat omiserit. Idemque in ceteris. At quantum haec difficilior quaestio est, tam facilior esse debet ad ueniam. Vobis tamen etiam illud inspiciendum est, an ex beati Augustini scriptis semina rationum aliquos in nos uenientia fructus extulerint. Ac de proposita quaestione hinc sumamus initium.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation