Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Ausonius, Decimus Magnus · Parentalia

Section 1

Text kindly provided by Perseus

IULIUS AUSONIUS PATER

PRIMUS in his pater Ausonius, quem ponere primum,
etsi cunctetur filius, ordo iubet,
cura dei, placidae functus quod honore senectae
undecies binas vixit Olympiadas.
omnia, quae voluit, qui prospera vidit: eidem,
optavit quidquid, contigit, ut voluit,
non quia fatorum nimia indulgentia, sed quod
tam moderata illi vota fuere viro.
quem sua contendit septem sapientibus aetas,
quorum doctrinam moribus excoluit,
viveret ut potius quam diceret, arte sophorum,
quamquam et facundo non rudis ingenio,
praeditus et vitas hominum ratione medendi
porrigere et fatis amplificare moras,
inde et perfunctae manet haec reverentia vitae,
aetas nostra illi quod dedit hunc titulum:
ut nullum Ausonius, quem sectaretur, habebat,
sic nullum, qui se nunc imitetur, habet.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation