Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Ausonius, Decimus Magnus · Gratiarum Actio

Section 13

Text kindly provided by Perseus

Expectare nunc aures praesentium scio et eminere in omnium vultu intellego, quod desiderio concipiatur animorum, existimant enim, cum ea. quae ad grates agendas pertinebant, summatim et tenuiore filo, sicut dicitur, deducta libaverim, aliqua me etiam de maiestatis tuae laudibus debere perstringere. quamquam me istam dixerim seposuisse materiam et in tempus aliud reservare: nihilominus tamen, ut nunc aliqua contingam, nutu et prope murmure cohortantur. itaque faciam, quando cogunt volentem, sed maioribus separatis tenuiora memorabo, nulla spe ad plenum exequendi, sed universi ut intellegant eorum, quae inter familiaria praedicanda sunt, a me poscendam esse notitiam, ab aliis dignitatem, nec excellentia, sed cotidiana tractabo.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation